BRACHIA seu lacertos

BRACHIA seu lacertos
BRACHIA seu lacertos
inspectante Populô, ferrô cruentare, religionis ergo, soliti sunt olim Cybeles sacerdotes Galli; partim ad placandam Deam, quia sanguine, ac praecipue humanô, propitiari Numina Vereres credebant: partim ut, cum Cybele terram denotaret. neque semina rerrae mandentur in novae segetis spem, nisi aratrô scindatur ager, aratione lacertorum illud repraesentaretur. De ritu sie Statius Theb. l. 10. v. 170.
Sic Phryga terrificis genetrix Idaea cruentum
Elicit ex adytis, consumptque brachia ferro,
Scire vetat.
Quomodo id factum, exponit Appuleius Metam. l. 8. Diuque capite demisso, cervices lubricis intorquentes motibus, crinesque pendulos rotantes et nonnumquam suos incur santes musculos, ad postremum ancipitt ferro, quod ferebant, brachia sua quisque dissecant. Quod casirare lacertos dixit Tertullian. Apologet. c. 24. Archigallus ille sanctissimus sanguinem impurum lacertos quoque castrando libabat. Expiatorium autem id fuisse creditum, Prudentius quoque docet Passion. S. Romani. v. 1061.
Cultrum in lacerios exserit fanaticus,
Sectisque Matrem brachiis placat Deam.
Meminit eiusdem ritûs Sidonius Carm. 9. sive Epithal. Ruricii et Iberiae:
Hîc et Sigais specubus qui Dindyma ludit,
Iam sectus recalet Corybas.
Quem locum cum Savaro capiat de tonsura syncipitis, Vossius ad illud refert, quod Corybantes n sacris Cybeles brachia ferrô secarent. Nisi simplicius videatur, sectus exponere eviratus, nam eosdem Sacerdotes se castrâsse quoque nemini ignotum. Hinc fuit, quod inter alia instrumenta, cultros quoque gestarent: uti disciums ex Lucretio l. 2. v. 621.
Telaque praeportant violenti signa furoris.
Vide Gerh. Ioh. Voss. de Idolol. l. 2. c. 53. et supra, ubi de Bellonariis, infra quoque voce Lacertus, item ubi de Veter. Planctu. Contra alterum Brachium luxuriosos olim petuliari unguenti genere. quod Sisymbrinum vocabant, illinere consuevisse, dicemus voce Unguentum: de ornatu paulo infra in Brachiale.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • GALLI — I. GALLI gens Europae nobilis. Hos auctores quidam fabulosi Gomeritas, a Gomero Iapeti fil. vocatos olim asteruêrunt: Alii Aborigines fuisse, et a Galata Herculis fil. dictos, contendunt, inter quos, Diod. est Sic. Amm. Marcell. l. 15. c. 9.… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”